PUNCTA

PUNCTA
PUNCTA
apud Iustinianum, Cod de advocat. divers. Iud. com moda sunt ac salaria militiae, quae et iam solatia appellant Imperatores in Cod.
Unde Dispunctores, donatores in veterib. Glossis, et adpunctari hodieque apud Gallos dicitur, cui salarium constitutum est. Salmas. apud Spartian. in Hadriano, c. 9. In gem mis Puncta sunt guttae, rarius ac dist in ctius notatae et quasi stellae intersparsae; unde sapphirum aureis punctis collucere, ait Plin. l. 37. c. 8. et gemmae stellatae dicuntur aureis guttis sive punctis. Sicut pulvis in iisdem, grana sunt minutiora, spissius densiusque et quasi continuatim sparsa, in modum pulveris, qualia in cyano apparent; Idem Salmas. ad Solin. p. 202. In Lusoria tabula, Puncta apud Martialem, l. 14. Epigr. 17 qui duodenô puncto tesseram in tabula numerari dicit, sunt scripta et lineae aliter Latinis, Graecis κάςςοι et χαρακώματα, et γραμμαὶ et χῶραι: quorum duodena utrumque latus habebat, invicem sibi opposita et contraria, unde Duodecim Scriptorum Ludum Romani eum dixêre. Idem ad Flav. Vopisc. in Proculo, c. 13. In Tesseris Puncta dicuntur, quae Graecis τρήματα, κοιλὁτητες, σημεῖα, τύποι, γραμμαί etc. Ausonius,
Narrantem fido per singula puncta recursu,
Quae data per longas, quae revocata moras.
Luxurius, in Epigramm. de Tablista.
Ludit cum multis Vatanas, sed ludere nescit;
Et putat imperiô currere puncta suô etc.
Hodieque puncta Gallis. Hinc τρηματίζειν apud Dores, punctis ludere et τρηματίκται lusores. Quod de illo genere aleae proprie dicebatur, quo in singula Puncta certam pecuniae summam constituebant et in medium conferebant isque eam tollebat universam, qui multitudine punctorum superâsset. Sueton. in Nerene, c. 30. vocat, in punctum ludere etc. Idem ibid. apud Scriptores tandem, in fimae praesertim aetatis: Puncta dicuntur ea, quae singularum linearum initiô ac fine describuntur, vel subulâ punguntur, intra quae exarantur ipsarum linearum ductus, quos sulcos vocant, quod maxime in codicibus e pergameno confectis observatum. Prudentius περὶ ςτεφ Hymnô 12. in S. Cassiano, v. 77.
Pungere puncta libet, sulsisque intexere sulcos.
Et Radulfus Monchius Monach. Vedastinus, laudatus a Gazaeo ad Gassian. l. 5. de Coenob. instit. c. 39.
Cum librum scribo, Vedastus ab athere summo
Respicit e caelis: notat et quot grammata nostris
Depingam calamis: quot aretur pagina sulcis.
Quot folium punctis hinc hinc laceretur acutis,
Tuncque favers operi nostro, nostroque labori,
Grammata quot, sulci quot sunt, quot denique puncti,
Inquit in hoc libro tot crimina iam tibi dono.
Apud Car. du Fresne in Glossar. ubi Punctum in Psalmodia, apud Romanae Ecclesiae Scriptores, syllabam denotare, et hinc punctatim canere ac tractim, esse unô tenore, absque ulla modulatione, cantare, singulis tamen punctis, i. e. verbis, quodammodo tonô elevatiori notatis, ita ut, qui ita cantat, iis immoretur, addit. Alias Functum, pro Suffragio. Postquam enim in Comitiis olim totius alicuius Centuriae vel Tribus tabellae, in quibus suffragia sua scribebant, collectae erant; illis e cista educendis adbibebantur Custodes: quorum munus erat suffragia describere, ut ea Centuriae Tribusque sententia renuntiaretur, in quam plures in clinâsse appareret. Hoc autem erat describere suffragia, tot Puncta in tabella notare, quot tabellae similes reperirentur; ut initô tandem numerô, ea renuntiaretur sententia quae plures, habere similes tabellas, ex Punctorum numero, perspiceretur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14. Hinc ortae phrases, Puncta suffragiorum non tulit septem, Omne tulit septem, etc. Consulequoque Plin. l. 33. c. 2. Contra Expuncti, dicebantur homines viles et favore privati.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • puncta — PUNCTÁ, punctez, vb. I. tranz. 1. A face sau a forma puncte care ies în evidenţă pe un fond mai larg, de obicei de altă culoare; a face să apară ceva ca nişte puncte pe o suprafaţă. ♦ fig. A scoate în evidenţă, a sublinia, a marca. 2. (Sport) A… …   Dicționar Român

  • punctá — vb. (sil. punc ), ind. prez. 1 sg. punctéz, 3 sg. şi pl. puncteázã, imperf. 3 sg. punctá; conj. prez. 3 sg. şi pl. punctéze …   Romanian orthography

  • puncta — pl. of PUNCTUM. * * * puncta pl. of punctum …   Useful english dictionary

  • Puncta diaeresĕos — Puncta diaeresĕos, s. u. Diäresis …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Puncta dolorŏsa — Puncta dolorŏsa, s. Schmerzpunkte …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Puncta diaereseos — Puncta diaeresĕos (lat. grch.), Trennungspunkte über Vokalen …   Kleines Konversations-Lexikon

  • puncta — Plural of punctum. [L.] * * * punc·ta (pungkґtə) [L.] plural of punctum …   Medical dictionary

  • puncta — plural form of punctum …   English new terms dictionary

  • puncta vasculosa — tiny red spots marking the cut surface of the white substance of the brain, produced by blood from divided vessels …   Medical dictionary

  • Maynea puncta —   Maynea puncta Clasificación científica Reino: Animal …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”